Ecclesiasticĉ Historiĉ Libri XVIII, Bk. 10. c. 33.
(Lutetia Parisorum, 1630.)

Nikephoros Kallistos Xanthopoulos

 

Impedimento namque tanto objecto satis evidenter considerare erat, indignari instituto operi Deum. At illi denuo admota manu, quae perficere nequirent, sunt agressi. Sedenim quum iterum structuram eperirentur, ignis ex ipsis fundamentis exiliens, & alius item de coelo imminens, plures etiam quam antea consumpsisse fertur. Atque id ita dicitur & creditur neque quidquam ambiguitatis habet. Illo tantum vatiatur: Quidam enim aiunt, quum sacrum locum adire contenderet, flamman eis obviam, id quod dictum est, peregrisse. Alij autem, simulatque agger efferi coeptus esst, id accidisse affirmant. Sive autem hoc, sive illud verum est, nihil certe tanto miraculo derogatur. Igne porro, sicuti dictum est, coelitus demisso, mallei, scalptra, serrae, secures, asciae, & quaecunque ad aedificationem commoda operarij comportauerant, celerirer in cinerem sunt redacta: quod incendium tale die toto grassatum sit. Et Iudaei maximo correpti pauore, etiam inuiti CHRISTUM verum DEUM esse sunt professi: sequi tamen eum nolentes, in errore adhuc Iudaico conquieuerunt. Sed & aliud quod ad haec accessit miraculum, eos ad fidem non perduxit, quod prioribus & manifestius fuit, & admirandum magis. Nam proxima nocte, sua sponte vestes eorum crucis signis radiorum instar conformatis, sunt consignatae. Ita omnes vestium tanquam stellis variegatum, & lanifica arte atque solertia distinctum habuere. Quo illucescente die, viso, eluere & detergere crucis notas conati, nihil egere. Haec, qui tum Hierosolymitanus episcopus fuit Cyrillus, cermens, Danielis prophetae verbum secum ipse in animo perpendit, (quod & CHRISTUS postea in sacris Evangelijs authoritate sua comprobavit,) & omnibus praedixit, advenisse tempus, quum Seruatoris oraculum, Non mansurum scilicet esse lapidem super lapide in templo, exitum suum habeat. Atque hoc quum ille diceret, terraemotus gravis ingruens, lapides reliquos ex fundamentis eiecit atque dissipavit: atque insuper saeua quaedam oborta procella, calcem & gypsum innumerabilium medimnorum in aerem ventilado dispulit. Et item qui subito ex partibus inferioribus proserpsit ignis, innumeros quoque qui vel in opere ipso denuo pertinaciter instituto distinebanter, vel spectatum eo advenerant, temporis momento consumsit. Tantum Iulianus effecit, quum CHRISTI praedictiones de Hierosolymis nulla veritatis autoritate niti, ostendere vellet. Neque id modo ille non egit: sed etiam contrarium exhibendo, magis etiam cetitudinem eam comprobavit. Atque haec quidem prodigia ad veritatem oraculi comprobandam sufficunt. Sane quod modo dicetur, quum mirificum sit, magis rem ipsam confirmabit, Id ego in arcanis prorsus scriptis inuentum, referam. Sic enim habet. Quum fundamenta structurae iacerentur, sicuti dictum est, & inter lapides unus, cui extrema basis coaptata fuerat, loco moueretur, speluncae cuiusdam os petrae incisum sese exhibuit: atque ubi propter profunditatem, antrum id perspici protsus non posset; qui opus id curabant, rem certam explorare volentes, ex operarijs quendam ad sunem longiorem vinctum demisere. Et ille in antrum quum peruenisset, aquam ad mediam usque suram in eo reperit: & spelunca omni ex parte explorata, quandrangulam eam esse, quantum manuum contrectatione colligere potuit, deprehendit. Deinde ad os cius revertens, in columnam quandam in media spelunca non admodum supra aquam extantem incidit. Quam manu tentans, libellum in ea positum, qui tenuissimo purissimoque linteolo inuolutus esset, reperit. Quo accepto, fune ipso signum, ut ab eis qui illum demiserant, retraheretur, dedit. Receptus igitur, quamprimum libello ostenso, stuporem omnibus incussit: & maime quod recens admodum & intactus is esse videretur, atque quod tam abstruso & calignoso loco repertus esset. Porro libellus explicatus, non solum Iudaeos, verumetiam Graecos consternavit. Statim enim ab initio literis grandioribus promulgavit: In principio erat VERBUM & VERBUM erat apud DEUM & DEUS erat VERBUM: Et, ut simpliciter dicam, scriptura ea integrum Evangelium complectebatur, quod Theologica plane virginis discipuli lingua auspicato annunciavit. Portendit autem id una cum reliquis miraculis, quae coelitus eo tempore exhibita sunt, haud unquam Domini nostri verbum intercisurum: quod extremam templi & urbis desolationem praedixit. Etenim liber, DEUM esse & conditorem rerum omnium eum docuit, qui talia dudum sanxisset. Declaravit praeterea, frustra esse eorum laborem, qui aedificationem eam tantopere urgerent: eo quod divina & immutabilis sententia extremam templo abolitionem decreto suo constituisset. Atque ex ijs & hisce similibus rebus plerique omnes statim censuerunt, ut CHRISTUM Deum esse profitererntur, cui templi restauratio placita non esset. Multi sane ex ipsis brevi ad ecclesiam se contulere, & sacris nostris sacratioribus & perfectoribus instituti atque initiati, hymnis atque supplicationibus propter facinora patrata, CHRISTUM placarunt. Haec si cui minus vera esse videntur, ei sidem faciant, qui ista viderunt & audierunt, & scriptis mandarunt: sin minus, Iudaei saltem & Graeci persuadeant, qui opus id semiperfectum reliquerunt: seu potius inchoare neutiquam potuerunt: Praeter alia, illud quoque observare conuenit, Hierosolyma antea Iebus vocata fuisse, eaque Beniamini tribules habuisse, priusquam David, exercitus ductandi honoris promissione, per ducem suum Ioabum, capta, ducique ei quod receperat praestito, in maximam urbem redacta, metropolim & principem Iudaeorum totius gentis civitatem constituit, & Solymorum nomen loco indidit, qui deinde propter sacrum templum Hierosolyma cognominatus est. Verum de Hierosolymorum quae existimata est, restitutione, haec dicta sufficiant.